- LYCAEUS
- LYCAEUSArcaldiae mons. Iovi sacer, teste Paus. in Arcadicis, olim etiam Olympus ἱερὰ κορυφὴ, i. e. sacer vertex ab incolis appellatus, quod Iovem ibi educatum existimarent. In hoc monte Iovis Lycaei ara fuit a Lycaone Pelasgi fil. primum consecrata, quam cum postea mactati pueri sanguine respersisset, in lupum dicitur esse transformatus. Constat tamen montem hunc etiam Pani sacrum fuisse. Virg. Georg. l. 1. v. 16.Ipse nemus patrium linquens, saltusque Lycaei.Pan ovium custos. ------Hine etiam Pan Lycaeus passim a poetis dicitur. Idem Aen. l. 8. v. 343.----- Gelidâ monstat sub rupe Lupercal,Parrhasio dictum Panos de more Lycoei.Inde Lycaea sacra in honorem Panos fieri, in hoc monte, solita, quae postea ab Euandro in Larium translata, Lupercalia dicta sunt. Nic. Lloyd. Claud. in 2. Cons. Stilich. Carm. 24. v. 249. Ovid. Met. l. 1. v. 217. Strabo l. 8. p. 348. Plin. l. 4. c. 6. Stat. Theb. l. 9. v.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.